devicta genitor qvae cepit arisba atqui secundum 9.262.1
Homerum Arisba Troianis misit auxilia et ab Achille subversa est.
sed accipimus, aut ante bellum Graecorum Arisbam a Troianis
captam et in amicitiae foedus admissam: aut certe pocula haec data
ab Heleno, qui in Achillis bona per Pyrrhi successerat hereditatem, 5
ut sit 'quae cepit' pro 'quae accepit' devicta Arisba, scilicet ab
Achille. {⁴³dicta est Arisba ab Meropis vel Macarei filia, quam primum
Paris in coniugio habuit. quidam ab Abante, qui Troica scripsit, re-
latum ferunt, post discessum a Troia Graecorum Astyanacti ibi datum
regnum: hunc ab Antenore expulsum sociatis sibi finitimis civitatibus, 10
inter quas et Arisba fuit: Aenean hoc aegre tulisse et pro Astyanacte
arma cepisse, ac prospere gesta re, Astyanacti restituisse regnum. quod
si ita est, merito eam Aeneas et vicisse et haec pocula inde cepisse
memoratur.}⁴³