| tantvm tantummodo hoc possum de me promittere, ut | 9.280.1 |
| semper audeam, semper velim fortiter facere: nam hoc est quod | |
| dicit 'fortibus ausis dissimilem arguerit'. tantum ergo meum est | |
| hoc promittere, sive prospera, sive adversa fortuna comitetur: nam | |
| 'aut' disiunctiva particula est, non negantis adverbium. {⁴³quidam sic | 5 |
| intellegunt: tantummodo fortuna prospera non in contrarium recidat: | |
| tamquam nunc in secundis rebus sit, cum obsideatur. alii ita putant: | |
| me nulla dies dissimilem arguet, sive quae est hodie fortuna perman- | |
| serit, sive etiam laeta fuerit, id est nec si feliciter mihi, nec si infe- | |
| liciter cesserit, dissimilis ero huic conatui. et melius legitur sine aspi- | 10 |
| ratione, id est 'aut adversa'.}⁴³ |