| per qvod pater ante solebat alii volunt ideo 'ante', | 9.298.1 |
| quia absens est Aeneas: sed iurare possumus etiam per absentis | |
| filii caput. alii ad causam religionis trahunt, quae praecepit, ut | |
| filii imitentur in omnibus rebus suos parentes: ut nunc quasi imi- | |
| tatio sit iuris iurandi, ut dicat Ascanius 'iuro per caput meum', | 5 |
| sicut praesens pater per suum caput iurare consueverat quotiens | |
| fidem suam confirmare cupiebat. alii volunt ideo dictum 'ante', | |
| quia pontificibus per liberos iurare non licebat, sed per deos tan- | |
| tummodo, ut sit 'ante' antequam pontifex esset Aeneas. {⁴³ergo 'ante' | |
| aut temporis est aut ordinis.}⁴³ | 10 |