| non metvs hoc loco distinguendum est. cuius autem | 1.548.1 |
| rei, ex sequentibus probat; nam vult eam non timere, ne inaniter | |
| praestet. {⁴³alii 'non metus officio' legunt et hunc sensum dicunt: non | |
| metuo pro officio nostro, id est non timeo, ne non sit unde satisfacia- | |
| mus officio ac parem gratiam reddamus.}⁴³ officio nec te cer- | 5 |
| tasse priorem paeniteat nec tibi parum videatur prima beneficia | |
| praestitisse, cum possis maiora recipere. nam 'paeniteat' parum | |
| videatur est, ut in heauton timorumeno "at enim quantum hic | |
| operis fiat paenitet", hoc est parum videtur. {⁴³sane 'certasse' | |
| quidam provocasse accipiunt, ut Terentius "beneficiis si certasset | 10 |
| audisset bene". officium autem est, quod Graeci τὸ καθῆκον appel- | |
| lant. Cicero de Marcello "noli igitur in conservandis bonis viris | |
| defetigari, non cupiditate praesertim aliqua aut pravitate | |
| lapsis, sed opinione officii stulta fortasse, certe non inproba".}⁴³ |