| troianoqve a sangvine clarvs acestes cum Laomedon | 1.550.1 |
| promissam murorum mercedem Neptuno et Apollini denegasset, | |
| Neptunus iratus Troiae inmisit cetos quod eam vastaret. unde | |
| Apollo consultus, cum et ipse irasceretur, contraria respondit dicens, | |
| obiciendas puellas nobiles beluae. quod cum fieret timens Hippotes | 5 |
| quidam nobilis filiae Egestae, cum Laomedontis regis Hesiona iam | |
| esset orta seditione religata, inpositam eam navi misit quo fors | |
| tulisset. haec ad Siciliam delata a Crimisso fluvio, quem Crinisum | |
| Vergilius poetica licentia vocat, converso in ursum vel canem con- | |
| pressa edidit Acesten, qui ex matris nomine civitatem Troianis | 10 |
| condidit, quae hodie Segesta nominatur. {⁴³troianoqve a sangvine | |
| clarvs acestes] bene Troiano, ut necesse habeat si passi fuerint iniuriam | |
| vindicare, quod in principio bene tacuit. de Aceste autem fabula talis. | |
| cum Laomedon promissam murorum mercedem Neptuno et Apollini | |
| denegasset, Neptunus iratus Troiae inmisit cetos per quod vicina litoris | 15 |
| vastarentur. unde Apollo consultus, cum et ipse irasceretur, contraria | |
| respondit dicens obiciendas puellas nobiles beluae. quod cum saepe | |
| fieret et Laomedontis Hesiona iam esset ad scopulum orta seditione | |
| religata, non nulli parentes peregre mittere filias quam domi perdere | |
| maluerunt; nam alii avehendas mercatoribus tradiderunt. timens Hip- | 20 |
| potes †vel ipsostratus filiam Egestam inpositam navi misit quo fors | |
| tulisset. haec ad Siciliam ventis delata a Crimisso fluvio, quem Cri- | |
| nisum Vergilius poetica licentia vocat, converso in ursum, vel ut qui- | |
| dam volunt in canem, conpressa edidit Egestum, quem Vergilius Acestem | |
| vocat, qui matris nomine civitatem Troianis condidit, quae ante Egesta | 25 |
| post Segesta nominata est.}⁴³ |