troianoqve a sangvine clarvs acestes cum Laomedon
|
1.550.1
|
promissam murorum mercedem Neptuno et Apollini denegasset,
|
|
Neptunus iratus Troiae inmisit cetos quod eam vastaret. unde
|
|
Apollo consultus, cum et ipse irasceretur, contraria respondit dicens,
|
|
obiciendas puellas nobiles beluae. quod cum fieret timens Hippotes
|
5
|
quidam nobilis filiae Egestae, cum Laomedontis regis Hesiona iam
|
|
esset orta seditione religata, inpositam eam navi misit quo fors
|
|
tulisset. haec ad Siciliam delata a Crimisso fluvio, quem Crinisum
|
|
Vergilius poetica licentia vocat, converso in ursum vel canem con-
|
|
pressa edidit Acesten, qui ex matris nomine civitatem Troianis
|
10
|
condidit, quae hodie Segesta nominatur. {⁴³troianoqve a sangvine
|
|
clarvs acestes] bene Troiano, ut necesse habeat si passi fuerint iniuriam
|
|
vindicare, quod in principio bene tacuit. de Aceste autem fabula talis.
|
|
cum Laomedon promissam murorum mercedem Neptuno et Apollini
|
|
denegasset, Neptunus iratus Troiae inmisit cetos per quod vicina litoris
|
15
|
vastarentur. unde Apollo consultus, cum et ipse irasceretur, contraria
|
|
respondit dicens obiciendas puellas nobiles beluae. quod cum saepe
|
|
fieret et Laomedontis Hesiona iam esset ad scopulum orta seditione
|
|
religata, non nulli parentes peregre mittere filias quam domi perdere
|
|
maluerunt; nam alii avehendas mercatoribus tradiderunt. timens Hip-
|
20
|
potes †vel ipsostratus filiam Egestam inpositam navi misit quo fors
|
|
tulisset. haec ad Siciliam ventis delata a Crimisso fluvio, quem Cri-
|
|
nisum Vergilius poetica licentia vocat, converso in ursum, vel ut qui-
|
|
dam volunt in canem, conpressa edidit Egestum, quem Vergilius Acestem
|
|
vocat, qui matris nomine civitatem Troianis condidit, quae ante Egesta
|
25
|
post Segesta nominata est.}⁴³
|
|