| tibvrti remvlo ditissimvs olim qvae mittit dona | 9.358.1 |
| consuetudo erat apud maiores ut inter se homines hospitii iura | |
| mutuis muneribus copularent, vel in praesenti vel per internuntios. | |
| sensus ergo nunc talis est: Caedicus quidam Tiburti Remulo, cum | |
| eum sibi absens hospitio vellet adiungere, misit phaleras et cingula, | 5 |
| bullis aureis, hoc est clavis insignita. Remulus moriens nepoti suo | |
| cognomini haec reliquit, qui postea victus a Rutulis est et occisus: | |
| post cuius mortem apud Rhamnetem Rutulum ab Euryalo haec | |
| reperta sunt munera. quod autem dixit 'Tiburti Remulo', aut Ti- | |
| burtino intellegamus, hoc est de Tibure, ut sit dativus ab appella- | 10 |
| tivo veniens hic Tiburs: aut 'Tiburti', hoc est filio Tiburti ab eo | |
| quod est hic Tiburtus, huius Tiburti, ut sit 'Tiburti Remulo' sicut | |
| "Deiphobe Glauci". |