| vrbe latina non est contrarium illi loco, ubi ait | 9.365.1 |
| "saepsit se tectis rerumque reliquit habenas", quod modo | |
| a Latina urbe auxilia venire commemorat: intellegimus enim Lati- | |
| num in principio discordiae et tumultus paululum se abstinuisse, | |
| postea tamen nec suorum copias nec propria denegasse consilia; | 5 |
| nam eum et coetui et foederibus interfuisse dicturus est. {⁴³praemissi | |
| eqvites hos neque alio loco a Turno missos usquam dixit, nec prius de | |
| eis mentionem fecit: dubitatur ergo a quo sint vel quibus praemissi, | |
| vel cur praemissi, cum eos constet aliis iam in campo positis advenire.}⁴³ |