| svspendive tholo tholus proprie est veluti scutum breve, | 9.406.1 |
| quod in medio tecto est, in quo trabes coeunt: ad quod dona | |
| suspendi consueverant. {⁴³quae tam diu dona dici poterant, quam diu | |
| non profana fierent, sicut in libris sacrorum refertur.}⁴³ bene autem | |
| venatorem inducit numen invocare silvarum. {⁴³alii tholum aedium | 5 |
| sacrarum dicunt genus fabricae, ut Vestae et Panthei est. alii tectum | |
| sine parietibus columnis subnixum. aedes autem rotundas tribus diis | |
| dicunt fieri debere, Vestae, Dianae, vel Herculi vel Mercurio.}⁴³ |