| adversi in tergvm svlmonis ibiqve frangitvr 'ter- | 9.410.1 |
| gum' pro 'tergus' dixit—Sallustius "tergis vinciebant" pro 'ter- | |
| goribus'—, ut intellegamus hastam in scutum venisse et illic esse | |
| conlisam—ut 'frangitur' sit 'conliditur'—fissoque scuti ligno etiam | |
| praecordia penetrasse: aliter non procedit; nam si hastam re vera | 5 |
| fractam accipiamus, ratione caret quod dicit 'fisso transit prae- | |
| cordia ligno'. alii re vera in tergum volunt esse percussum: quod | |
| falsum est; nam quo modo ante fissum lignum est et sic praecordia | |
| penetrata? sciendum tamen locum hunc unum esse de his quos | |
| {⁴³insolubiles}⁴³ diximus supra. | 10 |