| domvs familia. capitoli inmobile saxvm accolet in | 9.446.1 |
| urbe Roma Iovis templum non fuit. quod cum iam devotum a Prisco | |
| Tarquinio vellet Superbus Tarquinius aedificare, coepit auguriis | |
| captare qui mons huic templo esset aptissimus. et cum in omnibus | |
| Tarpeius esset inventus, in quo erant multa diversorum numinum | 5 |
| sacella, actum est, ut exinde ad alia templa numina evocarentur | |
| sacrificiis, quo posset libere et sine piaculo templum Iovis {⁴³ex}⁴³aedi- | |
| ficare. cumque omnes dii libenter migrassent, Terminus solus, hoc | |
| est limitum deus, discedere noluit, sed illic remansit. tunc de hoc | |
| ipso sacrificatum est et deprehensum, quod Terminus cum Iove | 10 |
| remanens aeternum urbi imperium cum religione significaret; unde | |
| in Capitolio prona pars tecti patet, quae lapidem ipsum Termini | |
| spectat; nam Termino non nisi sub divo sacrificabatur. hinc ergo | |
| nunc dixit 'Capitolii inmobile saxum accolet', quia Terminus non | |
| est revulsus de loco. | 15 |