| nec tva fvnera mater id est 'funerea': nam apud | 9.484.1 |
| maiores funeras dicebant eas ad quas funus pertinet, ut sororem, | |
| matrem: nam praeficae, ut et supra diximus, sunt plan- | |
| ctus principes, non doloris. funeras autem dicebant quasi funereas, | |
| ad quas pertinet funus. {⁴³vel derivavit veteres secutus, ut 'funeram' | 5 |
| pro funesta diceret, ut homo 'scelerus' sicuti scelestus vel scelerosus | |
| dicebatur: Plautus in Pseudulo "teritur sinapis scelera", | |
| in eadem "nunc iube venire Pseudulum, scelerum caput", | |
| id est scelestum.}⁴³ |