| volsci non mirum quia dicit Volscos, cum et Camilla de | 9.503.1 |
| Volscis sit, ut "Volsca de gente Camilla": namque | |
| pars aliqua Tusciae dat Turno auxilia, cum Tuscos dixerimus | |
| specialiter Aeneae favere. item e contra pars Venetiae auxi- | |
| lium praestat Aeneae, quam Turni fuisse superius diximus. | 5 |
| testvdine testudo est scutorum conexio, curvata in testudinis modum | |
| {⁴³et similitudinem, cum a militibus aliqua civitas obsidetur, et fit ut | |
| murus eius subruatur}⁴³. namque in armorum generibus milites sumunt | |
| ab animalibus nomina, ut 'aries': Sallustius "in modum ericii | |
| militaris". {⁴³inventor autem testudinis Artemon Clazomenius fertur, idem- | 10 |
| que arietis repertor dicitur. scuta aerea gestare Curetes primi invenerunt. | |
| galea Thracicum tegmen est. thoraces Thorax quidam rex dicitur in- | |
| venisse. Lycaon Arcas gladium longiore lamina produxisse narratur. | |
| Peleus primus machaeram dicitur invenisse. harpen, id est curvum | |
| gladium in modum falcis, a Perseo inventam multi dixerunt.}⁴³ | 15 |