vetitisqve ad troiam miserat armis secundum Dona- 9.544.1
tum 'vetitis fato', {⁴³quia stare Troia diutius vetabatur;}⁴³ sed melius lege
militari intellegimus, quia servi a militia prohibebantur: unde in
Deiotariana purgat hoc Cicero, cum fuisset obiectum inter
equites quos Deiotarus miserat Caesari, unum servum fuisse: Ver- 5
gilium autem novimus trahere aliqua de historia. servos sane num-
quam militasse constat nisi servitute deposita, excepto Hannibalis
tempore, cum post Cannense proelium in tanta necessitate fuit urbs
Roma, ut ne liberandorum quidem servorum daretur facultas.