qvis genvs aeneadvm satis propere dixit Aeneadas, 1.565.1
quamquam ab Ilioneo audierit 'rex erat Aeneas nobis', nec haec
in opere inemendato miranda sunt. {⁴³quamvis alii prolepsim velint
esse.}⁴³ troiae nesciat vrbem aut Ilium dicit, quod in Troia est,
aut 'Troiae urbem', ut "urbem Patavi, urbem Buthroti". 5