| pedibvs iovis armiger vncis quia dicitur aquila in bello | 9.561.1 |
| Gigantum Iovi arma ministrasse. quod tamen fingitur: nam, ut | |
| supra diximus, Iuppiter et Saturnus reges fuerunt. sed | |
| Iuppiter dum cum patre Saturno haberet de agris contentionem, | |
| ortum bellum est. ad quod egrediens Iuppiter aquilae vidit augu- | 5 |
| rium. cuius cum vicisset auspicio, fictum est quod ei pugnanti tela | |
| ministraverit: unde etiam a felici augurio natum est, ut aquilae | |
| militum signa comitentur. |