symaethia circvm flvmina Symaethos fluvius est Siciliae, 9.581.1
{⁴³a rege Symaetho dictus,}⁴³ haud longe ab urbe Catinensi, circa quem
sunt Palici dei, quorum talis est fabula: Aetnam nympham, {⁴³vel, ut
quidam volunt, Thaliam,}⁴³ Iuppiter cum vitiasset et fecisset gravidam,
timens Iunonem, secundum alios ipsam puellam terrae commendavit, 5
et illic enixa est: secundum alios partum eius. postea cum de terra
erupissent duo pueri, Palici dicti sunt, quasi iterum venientes: nam
πάλιν ἵκειν est iterum venire. hi primo humanis hostiis placaban-
tur, postea quibusdam sacris mitigati sunt et eorum inmutata sacri-
ficia. ideo ergo 'placabilis ara', quia mitigata sunt eorum numina. 10
{⁴³Palicos nauticos deos Varro appellat. alii dicunt Iovem hunc Palicum
propter Iunonis iracundiam in aquilam commutasse. alii Vulcani et
Aetnae filium tradunt. sed incertum ex qua recondita historia Arcen-
tem istum induxerit: neque enim sine ratione vel lucus Martis appo-
situs est. et quid homo Siculus in hoc bello facit, quem nusquam supra 15
cum Aenea dicit ad Italiam pervenisse?}⁴³