nec tam aversvs eqvos tyria sol ivngit ab vrbe 1.568.1
fabula quidem hoc habet: Atreum et Thyestem germanos, cum in
dissensione sibi nocere non possent, in simulatam gratiam redisse:
qua occasione Thyestes cum fratris uxore concubuit, Atreus vero
ei filium epulandum adposuit: quae Sol ne {⁴³videndo}⁴³ pollueretur, 5
aufugit. sed veritatis hoc est: Atreum apud Mycenas primum solis
eclipsin invenisse, cui invidens frater ex urbe discessit tempore
quo eius probata sunt dicta. {⁴³nec tam a. e. t. s. i. a. v.] hoc est non
in alio orbe habitamus.}⁴³