vobis picta croco vituperatio Troianorum, in qua utitur 9.611.1
argumentis, quae in rhetoricis commemorat Cicero, a gente, ab
habitu, a gestu, ab animo. {⁴³et sunt molliores versus, apti ad carpen-
dam mollitiem. sane vestes acu pictas coloribus Phryges primi invene-
runt: nam ideo et artifices talium vestium phrygiones appellati sunt.}⁴³ 5
fvlgenti mvrice purpura. hanc autem vitio et dedecori apud
maiores fuisse constat: Iuvenalis "peregrina ignota-
que nobis ad scelus atque nefas quaecumque est, purpura
ducit".