sive erycis fines Eryx Veneris et Butae, {⁴³vel ut quidam 1.570.1
volunt Neptuni}⁴³ filius fuit, qui {⁴³praepotens viribus advenas caestibus
provocabat victosque perimebat. hic}⁴³ occisus ab Hercule monti ex se-
pultura sua nomen inposuit: in quo matris fecerat templum, quod
Aeneae adscribit poeta dicens "tum vicina astris Erycino in 5
vertice sedes fundatur Veneri Idaliae". in hoc autem monte
dicitur etiam Anchises sepultus, licet secundum Catonem ad Italiam
venerit. {⁴³erycis fines id est Siciliam.}⁴³