| statvam ante aras aptam se daturum victimam osten- | 9.624.1 |
| dit: alibi "et ductus cornu stabit sacer hircus ad aram". quo- | |
| tiens enim victima reluctabatur, ostendebat se inprobari: Lucanus | |
| "discussa fugit ab ara taurus". 'iuvencum' autem se- | |
| cundum Romanas caerimonias dixit: nam Iovi de tauro non immo- | 5 |
| labatur, ut etiam in tertio diximus, nisi cum triumphi nomine | |
| suovetaurium fiebat: quod tamen ideo admissum est, quia non tan- | |
| tum Iovi, sed et aliis diis qui bello praesunt, sacrificatur. avrata | |
| fronte ita enim victimae ornari consueverant. |