| perqve capvt remvli venit figmenta haec vulnerum | 9.630.1 |
| plerumque non sine ratione ponunt poetae: nam modo hunc ideo | |
| in capite dicit esse percussum, quia eum supra vaniloquum intro- | |
| duxerat et superbum: quod vitio capitis evenit: Horatius "attollens | |
| vacuum plus nimio gloria verticem". sic Homerus Thersiten | 5 |
| a tergo vulneratum dicit usque ad praecordia—nam ait μετάφρενα | |
| —quia eum stultum induxerat. item de Achille dicit πόδας ὠκὺς | |
| Ἀχιλλεύς, quem legimus in talo esse vulneratum. {⁴³vel ideo 'per caput | |
| et cava tempora', ut divinitus misso telo nulla pars alia corporis, sed | |
| caput vulneraretur, scilicet ut hominis, qui infanda et impia de religio- | 10 |
| nibus dixerat, sacrilegium capite expiaretur.}⁴³ |