| macte magis aucte, adfecte gloria. et est sermo tractus | 9.641a.1 |
| a sacris: quotiens enim aut tus aut vinum super victimam funde- | |
| batur, dicebant 'mactus est taurus vino vel ture', hoc est cumulata | |
| est hostia et magis aucta. {⁴³'macte' ergo pro 'mactus esto', vocativum | |
| pro nominativo posuit, ut Persius "stemmate quod Tusco | 5 |
| ramum millesime ducis censoremve tuum vel quod trabeate | |
| salutas" pro 'millesimus' et 'trabeatus', et Vergilius "vici- | |
| nosque ignare paras invadere portus" pro 'ignarus', et alibi | |
| "quos Amasene pater" pro 'Amasenus': sic ergo et 'macte' pro | |
| 'mactus'. quod autem 'esto' non addidit, ab antiquitate descivit; nam | 10 |
| veteres 'macte esto' dicebant. sed hoc secutus suam consuetudinem fecit: | |
| nam et alibi "dives inaccessos ubi Solis filia lucos" et | |
| iterum "dives quae munera Dido" praetermisit cuius rei | |
| dives, cum veteres 'dives illius rei' dicerent, quod ipse alibi "dives opum | |
| variarum" et "dives pictai vestis et auri". item cum vete- | 15 |
| res natalem diem vel locum vel tempus dicerent, ut Horatius "natalem- | |
| que mares Delon Apollinis" et Plautus in Pseudolo | |
| "natalem hunc mihi diem scitis esse", Vergilius his omissis dixit | |
| "Phyllida mitte mihi, meus est natalis, Iolla". ergo et hic ita | |
| subtraxit; nam integrum est 'macte esto nova virtute puer'. 'mactus' | 20 |
| autem apud veteres etiam 'mactatus' dicebatur, ut Ennius "Livius inde | |
| redit magno mactatus triumpho". et Lucilius lib. V. "macte, in- | |
| quam, virtute simulque his versibus esto", et in pontificalibus | |
| sacrificantes dicebant deo "macte hoc vino inferio esto".}⁴³ nova | |
| virtvte aut magna {⁴³et mira}⁴³, ut "Pollio et ipse facit nova car- | 25 |
| mina": aut re vera 'nova', {⁴³id est rudi,}⁴³ quantum ad bellum. |