| primam hanc tibi magnvs apollo dicendo 'primam | 9.651.1 |
| hanc' pollicetur et aliam. concedere autem se ideo dixit, quia | |
| sagittarum deus est: et licet eum Iuppiter iuverit, Apollo tamen | |
| sibi suum officium vindicat, quod dicit se concessisse, quia non | |
| prohibuit. ea enim quae ab aliis numinibus poscimus, tunc inplen- | 5 |
| tur, si non adversantur numina quorum propria sunt quae poscimus: | |
| unde et in quarto Iuno ait "adero et, tua si mihi certa | |
| voluntas", hoc est, quod in me est, iungam eos: restat ut et {⁴³tu}⁴³ | |
| tuum inpleri velis officium. |