vrbem qvam statvo vestra est multi antiptosin vo- 1.573.1
lunt, {⁴³accusativum pro nominativo,}⁴³ ut sit pro 'urbs {⁴³quam statuo vestra
est'}⁴³. sed si sic intellegamus, 'quam' nihilominus sequitur et syl-
lepsis fit per casus mutationem; debuit enim dicere 'urbs quae
statuitur vestra est'. melius ergo est 'vultis' bis intellegere, ut 5
sit 'vultis regnis considere? vultis urbem quam statuo? vestra est',
ut est "eruet ille Argos Agamemnoniasque Mycenas ipsumque
Aeaciden": subaudis 'ille'. alter enim Pyrrhum vicit, alter Myce-
nas. item "non ignara mali miseris succurrere disco".
{⁴³vrbem qvam statvo vestra est] hoc schema de antiquioribus sumptum 10
possumus accipere; ait enim Cato in legem Voconiam "agrum quem
vir habet tollitur" et Terentius "eunuchum quem dedisti nobis,
quas turbas dedit".}⁴³