| {⁴³dvcis imperio commissa aut quae eis fuerat commissa imperio | 9.672.1 |
| absentis Aeneae: aut, quod est melius, quae imperio Aeneae fuerat | |
| 'commissa', id est clausa: unde et commissurae dicuntur coniunctiones | |
| tabularum. secundum superiorem sensum contrarium est quod dixit | |
| 'rectores iuvenum et rerum dedit esse magistros'. Aeneas enim | 5 |
| abscedens principibus omnium rerum commiserat curam. alii 'ducis' | |
| Ascanium accipiunt. alii commissam ideo clausam accipiunt, quia | |
| superius lectum est 'heia ingenti clamore per omnes condunt se | |
| Teucri portas': quietis enim rebus portae patebant, per quas se Teucri | |
| sub adventum hostis receperant: propterea quod ait 'namque ita | 10 |
| discedens praeceperat optimus armis Aeneas, si qua interea fortuna | |
| fuisset, non aequo dare se campo, non obvia ferre arma viros, | |
| sed castra fovere'. sane 'commissa' deest 'sibi' vel 'illis'.}⁴³ dvcis | |
| imperio commissa scimus quod Mnestheo et aliis ducibus impera- | |
| verat Aeneas, ad petenda auxilia proficiscens, ne portas aperirent, | 15 |
| ut 'castra modo et tutos servarent aggere muros'. item legi- | |
| mus Mnesthea et Serestum ductores fuisse et rerum magistros, non | |
| Pandarum et Bitiam: unde apparet quia hunc locum male intellexit | |
| Donatus, dicens, commissam portam, id est creditam, Pandaro et | |
| Bitiae: qui duces non erant. Cornutus vere et melius sensit, dicens, | 20 |
| portam quae ducis imperio commissa fuerat, hoc est clausa, eam | |
| aperuerunt. commissura enim dicitur tabularum coniunctio, sicut | |
| Cicero in Fundaniana meminit. ergo melius est ut commissam dica- | |
| mus clausam, quam creditam Pandaro et Bitiae. |