liqvetia flvmina iuxta Padum et Athesin, Venetiae 9.676.1
flumina, est etiam fluvius Liquetius, quem nunc commemorat. ergo
'Liquetia' proprium est nomen, non epitheton, ne incipiamus a gene-
ralitate ad speciem reverti: quod vitiosum est, ut si dicas 'circa
flumina nascuntur arbores' et sic inferas 'circa Tiberim vel Anienem'; 5
sufficit enim dixisse 'circa flumina' generaliter. unde apparet quia
'Liquetia' legendum est, non 'liquentia'. {⁴³liqventia flvmina Padus,
Italiae fluvius, aliquot provincias dextra laevaque contingit, inter quas
et Venetiae partem praeterfluit. Athesis Venetiae fluvius est, Veronam
civitatem ambiens et in Padum cadens. Liquetia Venetiae fluvius est 10
inter Altinum et Concordiam, quem nunc commemorat. nam 'Liquetia'
non est epitheton: nemo enim a generalitate transit ad species.}⁴³