| liqvetia flvmina iuxta Padum et Athesin, Venetiae | 9.676.1 |
| flumina, est etiam fluvius Liquetius, quem nunc commemorat. ergo | |
| 'Liquetia' proprium est nomen, non epitheton, ne incipiamus a gene- | |
| ralitate ad speciem reverti: quod vitiosum est, ut si dicas 'circa | |
| flumina nascuntur arbores' et sic inferas 'circa Tiberim vel Anienem'; | 5 |
| sufficit enim dixisse 'circa flumina' generaliter. unde apparet quia | |
| 'Liquetia' legendum est, non 'liquentia'. {⁴³liqventia flvmina Padus, | |
| Italiae fluvius, aliquot provincias dextra laevaque contingit, inter quas | |
| et Venetiae partem praeterfluit. Athesis Venetiae fluvius est, Veronam | |
| civitatem ambiens et in Padum cadens. Liquetia Venetiae fluvius est | 10 |
| inter Altinum et Concordiam, quem nunc commemorat. nam 'Liquetia' | |
| non est epitheton: nemo enim a generalitate transit ad species.}⁴³ |