| falarica venit de hoc telo legitur quia est ingens, | 9.702.1 |
| torno factum, habens ferrum cubitale et rotunditatem de plumbo | |
| in modum sphaerae. in ipsa summitate dicitur etiam ignem habere | |
| adfixum, {⁴³stuppa circumdatum et pice oblitum, incensumque aut vulnere | |
| hostem aut igne consumit}⁴³. hoc autem telo pugnatur de turribus, | 5 |
| quas falas dici manifestum est: {⁴³unde et in circo falae dicuntur divi- | |
| siones inter euripum et metas, quod ibi constructis ad tempus turribus, | |
| his telis pugna edi solebat:}⁴³ Iuvenalis "consulit ante falas | |
| delphinorumque columnas". ergo a falis dicta est falarica, sicut | |
| a muro muralis. sane falaricam Lucanus dixit nervis mitti tortilibus | 10 |
| et quadam machina, ut "hunc aut tortilibus vibrata | |
| falarica nervis obruat", Vergilius vero ait Turnum manu iaculari | |
| potuisse: unde apparet aut a Lucano ad auxesin illius qui occiden- | |
| dus fuerat, esse dictum, aut a Vergilio ad laudem Turni, qui talem | |
| hastam manu iaculatus est. | 15 |