| evboico baiarvm litore bene 'Baiarum' addidit, ne | 9.707.1 |
| Euboeam insulam intellegeremus, unde Chalcidenses venerunt, qui | |
| condiderunt Cumas, quae sunt Bais vicinae. {⁴³Postumius de adventu | |
| Aeneae et Lutatius communium historiarum Boiam Euximi comitis | |
| Aeneae nutricem, et ab eius nomine Boias vocatas dicunt: veteres tamen | 5 |
| portum Baias dixisse. Varro a Baio Vlixis comite, qui illic sepultus | |
| est, Baias dictas tradit. qvondam hic 'quondam' pro expletiva posuit. | |
| alii 'quondam' medii temporis volunt: quidam 'quondam' ad perpetui- | |
| tatem temporis referunt, hoc est 'ut solet fieri'.}⁴³ |