| prochyta alta tremit atqui haec insula plana est; sed | 9.712.1 |
| epitheton de praeterito traxit: nam, ut dicit Plinius in naturali | |
| historia, Inarimes mons fuit qui terrae motu de ea | |
| fusus alteram insulam fecit, quae Prochyta ab effusione dicta est: | |
| fundere enim est ἐκχέειν. 'Prochyta' ergo 'alta' quondam scilicet. | 5 |
| {⁴³hanc Naevius in primo belli Punici de cognata Aeneae nomen accepisse | |
| dicit. sed Inarime nunc Aenaria dicitur. et saepe fulgoribus petitur | |
| ob hoc quod Typhoeum premat, et quia in †eamdi contumeliam simiae | |
| missae sunt, quas Etruscorum lingua arimos dicunt: ob quam causam | |
| Pithecusam etiam vocitant: licet diversi auctores varie dicant: nam alii | 10 |
| hanc insulam Typhoeum, alii Enceladum tradunt premere. et putatur | |
| nove dictum 'Inarime', quod et singulari numero, et addita syllaba | |
| dixerit, cum Homerus εἰν Ἀρίμοις posuerit, ut prior syllaba prae- | |
| positionis locum obtineat. Livius in libro nonagesimo quarto Inarimen | |
| in Maeoniae partibus esse dicit, ubi per quinquaginta milia terrae igni | 15 |
| exustae sunt. hoc etiam Homerum significasse vult.}⁴³ dvrvmqve | |
| cvbile {⁴³hoc est}⁴³ mortiferum, ad poenam statutum. |