| SERVII GRAMMATICI | |
| IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM | |
| COMMENTARIVS. | |
| panditvr interea domvs omnipotentis olympi secundum | 10.1.1 |
| poeticum morem hoc dicit 'factus est dies', quia poetae dicunt ma- | |
| tutino tempore aperiri caelum, noctu vero claudi—unde est illud | |
| "ante diem clauso conponet Vesper Olympo"—nam | |
| et paulo post descripturus est noctem, ut "iamque dies caelo | 5 |
| concesserat", ut intellegamus alium diem esse consumptum, et | |
| nunc eum more solito noctis praetermisisse descriptionem. quam- | |
| quam 'panditur caelum' etiam simpliciter possimus accipere, quovis | |
| tempore, scilicet ad numina convocanda: quod et melius est, quia | |
| ait 'interea', id est dum haec geruntur: nam 'interea' particula | 10 |
| praeterita negotia coniungit futuris. {⁴³olympi caeli, quasi ololampi, | |
| ideo quia totum lucet.}⁴³ |