| abnveram bello italiam concvrrere tevcris id est pro- | 10.8.1 |
| hibueram Italiam contra Troianos bella suscipere. atqui dixit in | |
| primo "bellum ingens geret Italia". quod ita solvitur: aut | |
| quia cum uno deo vel dea aliter loquitur—unde est in primo | |
| "hic tibi, fabor enim, quando haec te cura remordet"—, | 5 |
| aliter vero cum omnibus diis utilitatis causa propter removendam | |
| eorum contentionem et dissensionem: aut certe quia ait in primo | |
| "ternaque transierint Rutulis hiberna subactis". illic | |
| enim dixit Aenean in Italia contra Rutulos tantum esse pugnaturum, | |
| nunc autem omnis est Italia in bella commota Iunonis instinctu, | 10 |
| quod et Allecto promisit, ut "finitimas in bella feram | |
| rumoribus urbes", et Iuno pollicita est se magis esse facturam, | |
| ut "ego, siqua super fortuna laborum est, ipsa | |
| regam". 'abnueram' {⁴³autem}⁴³ prohibueram, ut contra 'adnuit' promittit | |
| et consentit significat. {⁴³abnveram b. i. c. t.}⁴³] quo modo 'abnueram', | 15 |
| {⁴³cum ipse in primo dixerit "bellum ingens geret Italia?" sed secun- | |
| dum sapientes quosdam alia est necessitas fati, alia voluntas deorum, | |
| vis nulla est: quod ipse manifestius in quinto ostendit his ver- | |
| sibus "vel quae portenderet ira magna deum vel quae fatorum | |
| posceret ordo": nam et in primo de ira Iunonis ait "acti fatis | 20 |
| maria omnia circum", et iterum in primo fatorum arcana se | |
| dixit moturum, non suam voluntatem ostensurum. sed ibi secreto filiae | |
| dicit, hic alter idem invidiose diis omnibus praesentibus videtur loqui | |
| propter removendam eorum dissensionem.}⁴³ |