| o pater o hominvm et Titianus et Calvus, qui themata | 10.18.1 |
| omnia de Vergilio elicuerunt et deformarunt ad dicendi usum, in | |
| exemplo controversiarum has duas posuerunt adlocutiones, dicentes | |
| Venerem agere statu absolutivo, cum dicit Iunoni 'causa fuisti peri- | |
| culorum his quibus Italiam fata concesserant'; Iunonem vero niti | 5 |
| statu relativo, per quem ostendit Troianos non sua causa laborare, | |
| sed Veneris. o pater generaliter 'pater' accipe, non tantum | |
| Veneris: nam supra ait 'divum pater atque hominum rex'. et | |
| bene in principiis favorem sibi arte conciliat. hominvm divvm- | |
| qve aeterna potestas hunc locum Probus quaerit; sed dicit unam | 10 |
| rem secundum physicos, alteram secundum mathematicos. nam divum | |
| potestas est, quia ipse est aether, qui elementorum possidet prin- | |
| cipatum; hominum vero ideo, quia bona Iovis inradiatio honores | |
| hominibus tribuit. 'aeterna' autem 'potestas' adiecit propter aliorum | |
| numinum discretionem: nam legimus et Apollinem deposuisse divi- | 15 |
| nam potestatem, et Herculem vel Liberum patrem non semper deos | |
| fuisse. {⁴³sicut autem hominum, et rerum potestas est: an quemadmodum | |
| pro rege vel magistratu potestas solet dici?}⁴³ |