| cernis ad augendam invidiam ait 'cernis', ac si diceret, | 10.20.1 |
| non est opus narratione, cum Troianorum miserias ipse conspicias. | |
| insvltent rvtvli propter illud "interea Rutuli portis | |
| circum omnibus instant". insultare autem est inimicis irridere | |
| per cavillationem, exultare vero gloriari et laetum esse. | 5 |