| aggeribvs agger proprie dicitur terra illa quae vallo facto | 10.24.1 |
| propius ponitur, sed abusive et muros et munimenta omnia aggerem | |
| dicimus, sicut modo 'aggeribus moerorum' pro munimentis. | |
| moerorvm pro 'murorum' antique: nam veteres pleraque eorum | |
| quae nos per 'u' dicimus, per 'oe' diphthongon pronuntiabant. hinc | 5 |
| est 'moerorum' pro 'murorum' et e contra 'punio' pro 'poenio', | |
| quod verbum a poena venit, hinc est et "Punica regna | |
| vides", cum Poenos ubique legerimus. hoc autem facit orthographia | |
| Graeca: nam quam nos 'u' habemus, illi diphthongon habent 'ου': | |
| et ideo putarunt posse pro hac littera, licet non eandem, diphthon- | 10 |
| gon poni. invndant implent et inundare faciunt. |