| per eversae genitor fvmantia troiae cum dicimus | 10.45.1 |
| 'rogo te per deos', hoc videmur dicere: memineris religionis curae | |
| esse petitionem meam, sicut in primo expressit "at sperate | |
| deos memores fandi atque nefandi"; cum autem dicimus 'rogo | |
| te per miserias meas', videmur dicere: memineris ab eo te rogari | 5 |
| qui miserias pertulit, ut qui rogatur ad misericordiam miseriarum | |
| commemoratione flectatur, sicut est nunc in Veneris petitione: nam | |
| ideo sic rogat, ut commemoratione infelicitatis Troianae impetret | |
| misericordiam. alias stultum est cum adiuratur Iuppiter per excidia | |
| Troianorum. {⁴³Sallustius in primo "postremo ipsos colonos per mi- | 10 |
| serias et incerta humani generis orare". 'fumantia' autem 'quae | |
| fumaverunt', non enim fumant iam.}⁴³ |