| amathvs et paphos Cypri insulae civitates sunt, Veneri | 10.51.1 |
| consecratae. {⁴³est amathvs 'Amathus' ab Amathonte. celsa paphos | |
| antiqua Paphos, quae nunc Palaepaphos dicitur, in excelso fuit posita, | |
| ex quo loco aedificia, permittente pace, in planum litoris deducta sunt.}⁴³ | |
| cythera insula {⁴³est contra Laconicam,}⁴³ Veneri consecrata. dicimus | 5 |
| autem 'haec Cythera', sicut haec Solyma, haec Artaxata, {⁴³haec Megara}⁴³. |