| atqve solvm qvo troia fvit sic in tertio "et cam- | 10.60.1 |
| pos ubi Troia fuit". xanthvm et simoenta redde oro mise- | |
| ris ambiguum est utrum dicat, redde nobis re vera Troiam anti- | |
| quam, an, redde nobis terras in Italia ad similitudinem Troiae: | |
| novimus enim hanc fuisse consuetudinem, ut advenae patriae suae | 5 |
| imaginem sibi redderent, ut "effigiem Xanthi Troiam- | |
| que videtis". bene ergo Venus medio usa est genere loquendi, ut | |
| utrumque significaret, et antiquae reditum Troiae et imperium Ita- | |
| liae, quod Troianis Iuppiter ad similitudinem Troiae fore promiserat. | |
| et magis hoc est quod latenter desiderat atque petit. | 10 |