| cassandrae impvlsvs fvriis bene 'furiis' plurali numero, | 10.68.1 |
| quod de vaticinantibus non dicitur, ut videantur merito esse decepti | |
| qui Cassandrae insanienti crediderunt: quod falso dicitur a Iunone, | |
| sicut ex verbis probamus Anchisae, qui ait "aut quem | |
| tum vates Cassandra moveret?" {⁴³nvm linqvere castra illa ait | 5 |
| 'abest', haec ait 'reliquit', ut ipsi adsignet culpam. et est status fini- | |
| tivus non tam dicendo 'abesse', quam 'reliquisse'.}⁴³ |