| decoram caesariem a caedendo dicta caesaries, ergo | 1.590.1 |
| tantum virorum est. quod autem dicit 'decoram' vult etiam in | |
| Aenea naturalem fuisse pulchritudinem, ne si totum tribuat Ve- | |
| neri, nihil Aeneae sit reliquum, vel contra nihil relinquatur matris | |
| favori: quod sequens melius indicat conparatio. ut Horatius "fortes | 5 |
| creantur fortibus" magna arte nec eruditioni aliquid nec natali- | |
| bus derogat. ivventae iuventus est multitudo iuvenum, Iuventas | |
| dea ipsa, sicut Libertas, iuventa vero aetas; sed haec a poetis | |
| confunduntur plerumque. |