| indignvm est italos troiam circvmdare flammis rhe- | 10.74.1 |
| toricum est: nam quotiens aliqua non possumus solvere, paria oppo- | |
| nimus. quod nunc Iuno facit: nam negare non potest nec solvere | |
| quia obsidentur Troiani: unde dicit, hoc indignum est, Troianos | |
| obsideri, aliena eos matrimonia praeripere dignum est. sic in buco- | 5 |
| licis "dic, quibus in terris {⁴³et eris mihi magnus | |
| Apollo, tris pateat caeli spatium non amplius ulnas": quod | |
| quia non potuit solvere, et ipse obiecit "dic, quibus in terris}⁴³ in- | |
| scripti nomina regum {⁴³nascantur flores}⁴³". |