| pilvmnvs avvs comparat genus Turni cum Aeneae, dicens | 10.76.1 |
| etiam avum eius deum esse. {⁴³Varro Pilumnum et Pitumnum infan- | |
| tium deos esse ait eisque pro puerpera lectum in atrio sterni, dum | |
| exploretur an vitalis sit qui natus est: Piso Pilumnum dictum, quia | |
| pellat mala infantiae. sed Pilumnus idem Stercutius, ut quidam dicunt, | 5 |
| qui propter pilum inventum, quo fruges confici solent, ita appellatus | |
| est. si ergo proavus Latini est, non Turni avus: nam Stercutii Picus, | |
| Pici Faunus, Fauni Latinus est filius. sed in his nominibus abutitur | |
| poeta. diva venilia mater}⁴³ hoc ad Veneris obtrectationem dicit 'cui | |
| diva Venilia mater': nam Venilia nympha est. Pilumnum autem | 10 |
| avum Turni ideo dicit, ut a vicino nobilis genere esse videatur, sicut | |
| est Aeneas: nam paulo post dictura est ipsa Iuno "Pilum- | |
| nusque illi quartus pater". {⁴³sane hanc Veniliam quidam Salaciam | |
| accipiunt, Neptuni uxorem: Salaciam a salo, Veniliam quod veniam | |
| det †negentibus.}⁴³ | 15 |