| legere furari: unde et sacrilegi dicuntur, quia sacra legunt, | 10.79.1 |
| hoc est furantur: alibi "vel quae sublegi tacitus tibi carmina | |
| nuper". gremiis abdvcere pactas id est sponsas: nam ante | |
| usum tabularum matrimonii cautiones sibi invicem emittebant, in | |
| quibus spondebant se consentire in iura matrimonii, et fideiussores | 5 |
| dabant: unde admissum est ut sponsum dicamus virum a spondendo, | |
| et sponsam promissam. ceterum proprie sponderi puellae est: ergo | |
| sponsus non quia promittitur, sed quia spondet et sponsores dat. | |
| sane exaggeratio est nimia in eo quod ait 'gremiis abducere', tam- | |
| quam iam uxores. | 10 |