| et potes in totidem classem convertere nymphas | 10.83.1 |
| licet hoc mater deum fecerit, tamen hoc Veneri inputatur, quia eius | |
| gratia factum est, ut illo loco "quas illi Philomela dapes", cum | |
| Procne fecerit, sed propter Philomelam: aut certe quia Venerem | |
| dicunt esse matrem deum. | 5 |