| foedera solvere fvrto legitur in historiis quod Troiani | 10.91.1 |
| cum Graecis foedus habuerunt. tunc etiam Paris est susceptus | |
| hospitio et sic commisit adulterium. ergo 'foedera solvere furto' | |
| amicitias adulterio dissipare: nam furtum est adulterium, unde est | |
| "et dulcia furta". et eversi Ilii haec est vera causa: nam foedera | 5 |
| quae inter Graecos et Troianos fuerunt, ita soluta sunt. Hercules | |
| cum expugnato Ilio filiam Laomedontis Hesionam, Priami sororem, | |
| Telamoni dedisset, profecti sunt legati cum Priamo et eam minime | |
| repetere potuerunt, illis dicentibus se eam habere iure bellorum. | |
| unde commotus Priamus misit Paridem cum exercitu, ut aliquid | 10 |
| tale abduceret, aut uxorem regis, aut filiam. qui expugnata Sparta | |
| Helenam rapuit. hinc ergo Vergilius utrumque tangit, et istam | |
| historiam quam modo diximus, et propter iudicium Paridis: quam- | |
| vis fabula sit illa res et a poetis composita. {⁴³foedera solvere fvrto] | |
| an quod Paridem victum a Menelao subripuit morti? an quod Pan- | 15 |
| darus dissipavit, ut sit 'per furtum'?}⁴³ |