manvs vel artificis, vel ars ipsa. {⁴³addvnt bene 'addunt', 1.592.1
quia et ipsa materies habet naturalem pulchritudinem.}⁴³ ebori de-
cvs ebur a barro dictum, id est elephanto, ut Horatius "quid tibi
vis, mulier, nigris dignissima barris?" sane naturam huius
nominis nec derivatio nec obliqui casus reservant. et eboris enim 5
et eburneus facit, non eburis, sicut murmuris.