| accipite ergo animis totus hic locus de primo Lucilii | 10.104.1 |
| translatus est {⁴³libro}⁴³, ubi inducuntur dii habere concilium et agere | |
| primo de interitu Lupi cuiusdam ducis in republica, postea senten- | |
| tias dicere. sed hoc quia indignum erat heroo carmine, mutavit et | |
| induxit primo loquentem Iovem de interruptis foederibus, cuius ora- | 5 |
| tionem interrupit Venus, post secuta Iunonis verba sunt quibus | |
| redarguit Venerem: unde nunc Iuppiter illud quod omiserat, reddit, | |
| dicens: ergo quoniam pacem esse non sinitis, ea quae sum dicturus | |
| accipite. {⁴³et hoc significant versus, qui subsequuntur.}⁴³ |