| qvae cviqve est fortvna hodie specialiter Iuppiter pro | 10.107.1 |
| Troianis agit, sed hac arte, ut videatur totum pro Iunone loqui. et | |
| re vera verba pro Iunone sunt, sed altius intuens deprehendit Troia- | |
| norum favorem: nam dicendo 'nulli favebo' et in eo statu fore res | |
| in quo sunt hodie, significat se favere Troianis, quorum ducis ad- | 5 |
| ventu statim victoria consequitur. et vult nihil valere ea quae aut | |
| Venus conquesta fuerat de absentia Aeneae, aut Iuno de Turni | |
| parentibus dixerat, in eius scilicet commendationem. secat se- | |
| quitur, tenet, habet, ut "ille viam secat ad naves": | |
| unde et sectas dicimus habitus animorum et instituta philosophiae | 10 |
| circa disciplinam. |