prima acies hoc est magni viri: et est definitio eorum | 10.125.1 |
qui in prima acie fuerunt: unde laudis magis est quod dixit 'prima | |
acies': ordinis enim esse non potest, quia res in muro agitur. | |
germani sarpedonis aut inter se germani filii Sarpedonis, aut | |
Sarpedonis fratres {⁴³ex eadem matre}⁴³. | 5 |